Ludovico Ariosto

Ad Pandulphum

1-Dum tu prompte animatus, ut
Se res cunque feret, principe sub tuo,
Pandulphe, omnia perpeti,
Quaeris qui dominae crinibus aureis.
 
5-Fortunae iniicias manus;
Nos grati nemoris, rauca sonantium
Lympharum strepitus prope,
Umbrosas vacui quaerimus ilices
Canna non sine dispari.
 
10-Quae flavae Glyceres reddat amoribus
Cantatis teneros modos,
Queis Panum invideat capripedum genus;
Nos longum Genio diem
Sacramus, penitus quid face postera.
 
15-Mater Memnonis afferat
Securi, roseis humida curribus.
Qui certantia purpurae
Dum vina in tenero gramine ducimus,
Vincti tempora pampino.
 
20-Aut serto ex hedera, sanguinea aut rosa,
Quod vel candida nexuit
Phyllis vel nivea Philiroe manu,
Tum praedivitis haud movent
Me vel regna Asiae, ven ferus Adria.
 
25-Quicquid puppe vehit gravi,
Quare saepe minas aequoris horream,
Ut me fictilia, in quibus
Ulnis Philiroe candidulis mihi
Lac formosa coegerit.
 
30-Delectant potius quam Siculi dapes
Regis, quas teneat nitens
Aurum; sede licet collocer aurea,
Quem circum pueri integri
Adsint, ut veteris pocula Massici.
 
35-Propinent! Docilis tulit
Fontis quae rigui lympha, bibentibus
Inter laeta rosaria
Tristis cura magis tempora Syrio
Unguento madida insilit.
 
40Et saevit penitus, si furor, Alpibus
Saevo flaminis impetu
Iam spretis, quatiat Celticus Ausones.
Hic est qui super impiam
Cervicem gladius pendulus imminet.
Altre opere di Ludovico Ariosto...



Alto