Ludovico Ariosto

De diversis amoribus

Est mea nunc Glycere, mea nunc est cura Lycoris,
Lyda modo meus est, est modo Phyllis amor.
Primas Glaura faces renovat, movet Hybla recentes,
mox cessura igni Glaura vel Hybla novo.
Nec mihi, diverso nec eodem tempore, saepe
centum vesano sunt in amore satis.
Ut sum si placeo, me, me sic utere, virgo,
seu grata es, seu iam grata futura mihi.
Hoc olim ingenio vitales hausimus auras,
multa cito ut placeant, displicitura brevi.
Non in amore modo mens haec, sed in omnibus impar;
ipsa sibi longa non retinenda mora.
Saepe eadem Aurorae rosea surgente quadriga
non est, quae fuerat sole cadente mihi.
O quot tentatas illa est versata per artes
festivum impatiens rettulit unde pedem!
Cum primum longos posui de more capillos
estque mihi primum tradita pura toga;
haec me verbosas suasit perdiscere leges,
amplaque clamosi quaerere lucra fori;
atque eadem optatam sperantem attingere metam
non ultra passa est improba ferre pedem;
meque ad Permessum vocat Aoniamque Aganippem,
aptaque virgineis mollia prata choris;
meque iubet docto vitam producere cantu,
per nemora illa, avidis non adeunda viris.
Iamque acies, iam facta ducum, iam fortia Martis
concipit aeterna bella canenda tuba.
Ecce iterum.– Male sana, inquit, quid inutile tento
hoc studium? Vati praemia nulla manent.-
Meque aulae cogit dominam tentare potentem
fortunam obsequio servitioque gravi.
Mox ubi pertaesum est male grati principis, illa
non tulit hic resides longius ire moras.
Laudat et aeratis ut eam spectabilis armis,
et meream forti conspiciendus equo.
Et mihi sunt aptae vires, patiensque laborum
corpus, et has possunt tela decere manus.
Nec mora; bellator sonipes, et cuncta parantur
instrumenta acri commoda militiae;
iuratusque pio celebri sub principe miles,
expecto horrisonae martia signa tubae.
Iam neque castra placent, rursus nec classica nobis;
ite procul, Getici tela cruenta dei.
Humanone trucem foedabo sanguine dextram,
ut meus assiduo sub bove crescat ager?
Et breve mortis iter sternam mihi, ut horridus umbram
horreat immitem portitor ipse meam?
Atque aliquis, placida aspiciens a sede piorum
me procul Eumenidum verbera saeva pati,
—En qui Musarum liquit grata otia, dicat,
anxius ut raperet munere Martis opes -;
manibus et sociis narret me digna subisse
supplicia, haud ulla diminuenda die?
Antra mihi placeant potius, montesque supini
vividaque irriguis gramina semper aquis;
et Satyros inter celebres, Dryadasque puellas
plectra mihi digitos, fistula labra terat.
Dum vaga mens aliud poscat, procul este, Catones;
este quibus parili vita tenore fluit,
quos labor angat, iter cupientes limite certo,
ire sub instabili cuncta novante polo.
Me mea mobilitas senio deducat inerti,
dum studia haud desint quae variata iuvent.
Me miserum! quod in hoc non sum mutabilis uno,
quando me assidua compede vincit Amor:
et nunc Hybla licet, nunc sit mea cura Lycoris,
et te, Phylli, modo, te modo, Lyda, velim;
aut Glauram aut Glyceren, aut unam aut saepe ducentas
depeream; igne tamen perpete semper amo.
Otras obras de Ludovico Ariosto...



Arriba